Psalms 75

Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod quod quod Frangit gloriam Judaeorum. CAS. Contra Judaeos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quaerunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judaeos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriae, et nihil posse sine gratia probantur. AUG. Gloriatur Judaeus, quod Judaeo notus est Deus, et verum est; sed Judaeo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judaei, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judaei. ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quae sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judaei dicuntur. Confessi sunt Caesarem, non Christum, qui de Juda jam non Judaei. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judaea confessio; postquam, Israel, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: post id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. CAS. In Judaea, in Israel, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, haec omnia quae et nomina gloriae eorum fugiunt. etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judaeus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu sed per qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione Praemittit inde quare in futuro terribilis, etc. CASS. A bonis aeternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Definitio avarorum. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in coelo dives est. Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quaerant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant. . etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. CAS. Quaslibet saeculares extollentias: unde praeceptum erat in lege filiis Israel, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judaea non habebat equos, sed emebat de Aegypto. . AUG. Unde Apostolus: I Thes. 1.. id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, hic a morte, postea venturus ad judicium. AUG. Quando veniens de coelo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. ID. Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei. CAS. Diapsalma. Admonet jam devotos offerre vota. Quasi, merito salvat mansuetos. id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, etc. ID. Conceptio voti. redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem. AUG. Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare. CAS. Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala. Quia post semper debet homo recordari praeterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judaei jubentur offerre festivum munus Deo. AUG. Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi. CAS. Quaedam sunt, quae nec promittentes debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc. AUG. Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum. ID. Qui altaribus offeruntur. Quem timent boni, mali vero non timent. CAS. Superbiae vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur. .
Copyright information for VulgGlossa